- CAMBIATOR
- CAMBIATORvox recentioris aevi, quâ denotatur Nummularuis seu Κολλυβιςτὴς, item Mutator, Graece καταλλακτης et ἀφγυρομοιβὸς: qui videlicet alterum metallu semper in alterius usum mutat, auraumque argentô et argentum aurô, ac utrumque aereâ monetâ permutat. Mercator perutrimque metalli Manilio, l. 5.Et facti mercator erit perutrimque metalli,Alterum et alterius semper mutabit in usus.i. e. erit νομισματοπώλης et ἀφγυροπράτης, quomodo τὸν κολλυβιςτὴν quoque Graeci vocârunt. Eleganter autem factum perutrimque metallum appellat argentum vel aes, quod utrinque signatum est, et Graecis ἐπισημον dicitur etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 1080.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.